ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur
et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est
et quo ego vado scitis et viam scitis
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
Nenhum comentário:
Postar um comentário